LIVORNO CREDENTE  
 
  Lex Credendi Lex Orandi 22/09/2017 04:24 (UTC)
   
 




CORONCINA IN SUFFRAGIO delle anime Sante del Purgatorio
DEUS in adiutorium meum intende,
Domine, ad adjuvantum me festina
Requiem
GESU' MIO, per quel copioso sudore di sangue che spargeste nell'Orto,
abbiate pietà e misericordia delle anime dei miei più stretti parenti che  penano nel Purgatorio.
Pater, Ave 3 Requiem.

GESU' MIO, per quella crudele flagellazione che soffriste legato alla  Colonna, abbiate pietà e misericordia delle anime dei miei congiunti ed amici che penano nel Purgatorio.
Pater, Ave 3 Requiem.

GESU' MIO, per quella crudele flagellazione corona di acutissime spine che trapassarono le vostre Santissime Tempia, abbiate pietà e misericordia delle
anime più abbandonate e prive di suffragi ed in particolare di quella che è
più lontana dall'essere liberata dalle pene del Purgatorio.
Pater, Ave 3 Requiem.

GESU' MIO, per quei dolorosi passi che faceste con la Croce in ispalla e per le pene che provaste insieme alla Vostra SS. Madre, nell'incontrarvi per la  via del Calvario, abbiate pietà e misericordia delle anime che furono devote  di questa Cara Madre ed in particolare di quella che è più vicina ad uscire  dal Purgatorio.
Pater, Ave 3 Requiem.

GESU' MIO, per il vostro Santissimo Corpo steso sulla Croce, per i vostri Santissimi mani e piedi confitti con i duri chiodi, per la vostra morte  crudelee per il vostro Santissimo Costato aperto dalla lancia, abbiate ed  usate pietà e misericordia delle povere anime, liberatele dalle atroci pene che soffrono ed ammettetele ai vostri dolcissimi abbracci in Paradiso.
Amen.
Pater, Ave 3 Requiem
(Indulgenza di 100 giorni, oltre quella di 300 giorni per ogni Requiem) 

L'Angelus
Angelus Domini nuntiavit Mariae
et concepit de Spiritu Sancto.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.


Ecce, ancilla Domini.
Fiat mihi secundum verbum Tuum.
Ave Maria...

Et verbum caro factum est
et habitavit in nobis.
Ave Maria...

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.
Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut, qui angelo nuntiante, Christi, Filii Tui, incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.

SYMBOLUM ATHANASIANUM

Ant. Glória tibi, Trínitas * æquális, una Déitas, et ante ómnia sǽcula, et nunc et in perpétuum. (T. P. Allelúja.)

Quicúmque vult salvus esse, * ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:
Quam nisi quisque íntegram inviolatámque serváverit, * absque dúbio in ætérnum períbit.
Fides autem cathólica hæc est: * ut unum Deum in Trinitáte, et Trinitátem in unitáte venerémur.
Neque confundéntes persónas, * neque substántiam separántes.
Alia est enim persona Patris, ália Fílii, * ália Spíritus Sancti.
Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas, * æquális glória, coætérna majéstas.
Qualis Pater, talis Fílius, * talis Spíritus Sanctus.
Increátus Pater, increátus Fílius, * increátus Spíritus Sanctus.
Imménsus Pater, imménsus Fílius, * imménsus Spíritus Sanctus.
Ætérnus Pater, ætérnus Fílius, * ætérnus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres ætérni, * sed unus ætérnus.
Sicut non tres increáti, nec tres imménsi, * sed unus increátus, et unus imménsus.
Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius, * omnípotens Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipoténtes, * sed unus omnípotens.
Ita Deus Pater, Deus Fílius, * Deus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres Dii, * sed unus est Deus.
Ita Dóminus Pater, Dóminus Fílius, * Dóminus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres Dómini, * sed unus est Dóminus.
Quia, sicut singillátim unamquámque personam Deum ac Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur: * ita tres Deos aut Dóminos dícere cathólica religióne prohibémur.
Pater a nullo est factus: * nec creátus, nec génitus.
Fílius a Patre solo est: * non factus, nec creátus, sed génitus.
Spíritus Sanctus a Patre et Fílio: * non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii: * unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.
Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil majus aut minus, * sed totæ tres personæ coætérnæ sibi sunt et coæquáles.
Ita ut per ómnia, sicut jam supra dictum est, * et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit.
Qui vult ergo salvus esse, * ita de Trínitate séntiat.
Sed necessárium est ad ætérnam salútem, * ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Jesu Christi fidéliter credat.
Est ergo fides recta ut credámus et confiteámur, * quia Dóminus noster Jesus Christus , Dei Fílius, Deus et homo est.
Deus est ex substántia Patris ante sǽcula génitus: * et homo est ex substántia matris in s ǽculo natus.
Perféctus Deus, perféctus homo: * ex ánima rationáli et humána carne subsístens.
Æquális Patri secúndum divinitátem; * minor Patre secúndum humanitátem.
Qui, licet Deus sit et homo, * non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversióne divinitátis in carnem, * sed assumptióne humanitátis in Deum.
Unus omníno, non confusióne substántiæ, * sed unitáte persónæ.
Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo: * ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salúte nostra: descéndit ad ínferos: * tértia die resurréxit a mórtuis.
Ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: * inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Ad cujus advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis: * et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.
Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam: * qui vero mala, in ignem ætérnum.
Hæc est fides cathólica, * quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit, salvus esse non póterit.
Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in s ǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Glória tibi, Trínitas * æquális, una Déitas, et ante ómnia s ǽcula, et nunc et in perpétuum. (T. P. Allelúja.)

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
(Si præest Sacerdos: V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.)
Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre unitátem: qu
ǽsumus; ut, ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽ cula sæculórum.
R. Amen.


SUB TUUM PRAESIDIUM

Sub tuum praesidium confugimus,
Sancta Dei Genetrix.
Nostras deprecationes ne despicias
in necessitatibus,
sed a periculis cunctis
libera nos semper
,
Virgo gloriosa et Benedicta.

molto utile ed interessante questa pagina di Wikipedia:
http://it.wikipedia.org/wiki/Sub_tuum_praesidium

Il Trisagio è una bellissima corona di preghiere che unisce chi la recita alle schiere angeliche che incessantemente danno lode alla Trinità; è propria dell'Ordine dei frati Trinitari che sono gloriosamente nella nostra città da secoli. Chi volesse una coroncina benedetta (more antiquo ovviamente) può rivolgersi anche direttamente a noi!

TRISAGIUM ANGELICUM

Inter praecipua exercitia pietatis erga Sanctissimam Trinitatem, merito recenseri debet Trisagium Angelicum, quod omnes nostri Religiosi quam maxime divulgare satagant, eo vel magis quia S. Mater Ecclesia plurimis indulgentiis illud locupletavit, et nos ex Vocationis Instituto cultum erga divinissimam Trinitatem promovere tenemur.


Ipsum recitari potest vel corona quae peculiari benedictione gaudet, vel sine ipsa, iaculatorias tantummodo dicendo.


En modus:

V. Domine, labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adiutorium meum intende.
R. Domine, ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
V. Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis.
R. Miserere nobis.

Pater noster,
etc.; dein novies

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, o beata Trinitas.
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Post has iaculatorias recitatur Gloria Patri et rursum dicuntur novies eaedem iaculatoriae; quibus terminatis, ut prima vice, tertio item repetuntur, et in fine, post Gloria Patri, dicitur:

Ant. Te Deum Patrem ingenitum, Te Filium unigenitum, Te Spiritum Sanctum Paraclitum, Sanctam et Individuam Trinitatem, toto corde et ore confitemur, laudamus atque benedicimus, Tibi gloria in saecula.

V. Benedicamus Patrem, et Filium, cum Sancto Spiritu.
R. Laudemus, et superexaltemus eum in saecula.

Oratio
Oremus.
- Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitatem: quaesumus; ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Libera nos, salva nos, vivifica nos, o beata Trinitas!

(Rituale Fratrum discalceatorum Ordinis Ss.mae Trinitatis redemptionis captivorum, 1955, pp. 179-181).


ANGELE DEI

Angele Dei
qui custos es mei, 
me tibi commissum Pietate superna
illumina, custodi, rege et guberna.

ANIMA CHRISTI
Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Jesu, exaudi me.
Intra vulnera tua absconde me.
Ne permittas a Te me separari.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me,
Et jube me venire ad Te,
Ut cum Sanctis tuis laudem Te
In saecula saeculorum.

Amen.


REQUIEM AETERNAM
Requiem aeternam dona ei(s)
Domine
et Lux perpetua luceat ei(s)
Requiesca(n)t  in Pace.
AMEN
(la preghiera è al singolare, se si vuole applicare a più defunti basta inserire i contenuti delle parentesi)

Tantum ergo sacramentum 
Tantum ergo sacramentum veneremur cernui,
et antiquum documentum novo cedat ritui,
praestet fides supplementum sensuum defectui.

Genitori Genitoque, laus et jubilatio,
salus, honor, virtus quoque sit et benedictio.
Procedenti ab utroque compar sit laudatio.
Amen.

Canticum Zachariae [Luc. 1]:
Benedictus Dominus Deus Israel: quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis: in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum: qui a saeculo sunt prophetarum eius.
Salutem ex inimicis nostris: et de manu omnium qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti.
Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum: daturum se nobis.
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati: serviamus illi.
In sanctitate et iustitia coram ipso: omnibus diebus nostris.
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini, parare vias eius.
Ad dandam scientiam salutis plebi eius: in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri: in quibus visitavit nos oriens ex alto.
Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.


Canticum Ezechiae [Isaia 38]:
Ego dixi in dimidio dierum meorum: vadam ad portas inferi.
Quaesivi residuum annorum meorum : dixi, non videbo Dominum Deum in terra viventium.
Non aspiciam hominem ultra: et habitatorem quietis.
Generatio mea ablata est: et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum.
Praecisa est velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
Sperabam usque ad mane: quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.
De mane usque ad vesperam finies me: sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor ut columba.
Attenuati sunt oculi mei: suspicientes in excelsum.
Domine vim patior, responde pro me: quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim?
Recogitabo tibi omnes annos meos: in amaritudine animae meae.
Domine si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me: ecce in pace amaritudo mea amarissima.
Tu autem eruisti animam meam ut non periret: proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam.
Domine salvum me fac: et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae, in domo Domini.













 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 

Google Custom Search
  Pubblicitá
Oggi ci sono stati già 1 visitatori (7 hits) qui!
=> Vuoi anche tu una pagina web gratis? Clicca qui! <=