LIVORNO CREDENTE  
 
  Salmi 22/09/2017 04:28 (UTC)
   
 
Psalmus [50]:
Miserere mei Deus: secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: et exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae: et exultabit lingua mea iustitiam tuam.
Domine labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo Spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: et aedificentur muri Hierusalem.
Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes, et holocausta: tunc inponent super altare tuum vitulos.

Psalmus [62]:
Deus Deus meus: ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea: quam multipliciter tibi caro mea.
In terra deserta, invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe, et pinguidine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero laetabitur in Deo, laudabunturomnes, qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.

Psalm [64]:
Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum in Hierusalem.
Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.
Verba iniquorum praevaluerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Beatus quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.
Exaudi nos Deus salutaris noster: spes omnium finium terrae, et in mari longe.
Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia: qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius.
Turbabuntur, gentes et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis: exitus matutini et vesperae delectabis.
Visitasti terram, et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis: parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio eius.
Rivos eius inebrians multiplica genimina eius: in stillicidiis eius laetabitur germinans.
Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.
Pinguescent speciosa deserti: et exultatione colles accingentur.
Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.

Psalmus [66]:
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate: et gentes in terra dirigis.
Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum.
Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.


Psalmus [129]:
De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius: speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: ex omnibus iniquitatibus eius.

Psalmus [148]:
Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis.
Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
Laudate eum Sol et Luna: laudate eum omnes stellae et lumen.
Laudate eum caeli caelorum: et aquae quae super caelos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra: dracones et omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius.
Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiae, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatae.
Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes iudices terrae.
Iuvenes, et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen Domini: quia exaltatum est nomen eius solius.
Confessio eius super caelum et terram: et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus Sanctis eius, filiis Israel: populo appropinquanti sibi.

Psalmus [149]:
Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia Sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: et filiae Sion exultent in Rege suo.
Laudent nomen eius in choro: in tympano, et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltavit mansuetos in salutem.
Exultabunt Sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis.
Exultationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis.
Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus Sanctis eius.

Psalmus [150]:
Laudate Dominum in Sanctis eius: laudate eum in firmamento virtutis eius.
Laudate eum in virtutibus eius: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara.
Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.

 



 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 

Google Custom Search
  Pubblicitá
Oggi ci sono stati già 1 visitatori (27 hits) qui!
=> Vuoi anche tu una pagina web gratis? Clicca qui! <=